monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1 > sectio 75 > 203 > 4 > sectio 43 > sectio 12 > sectio > 24 > sectio 3 > sectio 17 > sectio 35 > sectio 27 > Lucas, 1 > Lucas, 3 > sectio 27 > sectio 9 > sectio 4 > sectio 3 > csg48.204 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 45
Victus ergo Antiochus, intra Taurum regnare iussus est, et inde fugit ad Apamiam, ac Susam, et ultimas regni sui penetravit urbes. Cumque adversum Elimaeos pugnaret, cum omni est deletus exercitu. Et hoc est, quod nunc Scriptura dicit, quod multas insulas ceperit: et vincente Romano, regnum Asiae perdiderit: et opprobrium eius conversum sit in caput eius: et ad extremum de Asia fugiens, reversus sit ad imperium terrae suae, et impegerit atque corruerit, et locus eius non sit inventus.